De profúndis clamávi ad te, Dómine: * Dómine, exáudi vocem meam.
Fiant áures tuæ intendéntes, *
in vocem deprecatiónis meæ.
Si iniquitátes observáveris, Dómine: *
Dómine, quis sustinébit?
Quia apud te propitiátio est, *
et timébimus te.
Sustínui te, Dómine; +
Sustínuit ánima mea in verbo eius, *
sperávit ánima mea in Dómino.
Magis quam custódes auróram, *
speret Israël, in Dómino.
Quia apud Dóminum misericórdia, *
et copiósa apud eum redémptio.
Et ipse rédimet Israël, *
ex omnibus iniquitátibus ejus.
Réquiem aetérnam dona eis, Dómine: *
et lux perpetua luceat eis.
Requiéscant in pace. Amen.
Nessun commento:
Non sono consentiti nuovi commenti.